Evangelium Secundum Lucam*

Caput 9: Versus 3

Nihil tuleritis.In Marco legitur,ut nihil tollerent in via nisi virgam tantumMarc. 6.. Sed sciendum est, quia utrumque praeceptum est a Domino, ut nihil nisi virgam ferrent, et ut nec virgam ferrent. Non ferre virgam, est non esse sollicitum de his quae necessaria sunt humanae sustentationi, quia haec debentur praedicatoribus ab his quibus praedicant, quando sine scandalo possunt accipi. Nihil ferre nisi virgam, est uti illa potestate accipiendi necessaria quae data est praedicatoribus.Duas tunicas.Simplex vestimentum est quidquid est necessarium alicui secundum qualitatem loci vel temporis. Duplex est, quod ultra necessitatem est. Allegorice, in duabus tunicis, duplicitatem prohibet.
(* Traductions européennes)